1Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram, ut subiiciam ante faciem eius Gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo ianuas, et portae non claudentur. 2Ego ante te ibo: et gloriosos terrae humiliabo: portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam. 3Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum: ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel. 4Propter servum meum Iacob, et Israel electum meum, vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me. 5Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus: accinxi te, et non cognovisti me: 6Ut sciant hi, qui ab ortu solis, et qui ab occidente, quoniam absque me non est Deus: ego Dominus, et non est alter, 7formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum: ego Dominus faciens omnia haec. 8Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustum: aperiatur terra, et germinet salvatorem: et iustitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum. 9Vae qui contradicit fictori suo, testa de samiis terrae: numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est? 10Vae qui dicit patri: Quid generas? et mulieri: Quid parturis? 11Haec dicit Dominus sanctus Israel plastes eius: Ventura interrogate me, super filios meos, et super opus manuum mearum mandate mihi. 12Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meae tetenderunt caelos, et omni militiae eorum mandavi. 13Ego suscitavi eum ad iustitiam, et omnes vias eius dirigam: ipse aedificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio, neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum. 14Haec dicit Dominus: Labor Aegypti, et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim viri sublimes, ad te transibunt, et tui erunt: Post te ambulabunt, vincti manicis pergent: et te adorabunt, teque deprecabuntur: Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus. 15Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel salvator. 16Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum. 17Israel salvatus est in Domino salute aeterna: non confundemini, et non erubescetis usque in saeculum saeculi. 18Quia haec dicit Dominus creans caelos, ipse Deus formans terram, et faciens eam, ipse plastes eius: non in vanum creavit eam: ut habitaretur, formavit eam. ego Dominus, et non est alius. 19Non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso: non dixi semini Iacob: Frustra quaerite me. ego Dominus loquens iustitiam, annuncians recta. 20Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex Gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturae suae, et rogant Deum non salvantem. 21Annunciate, et venite, et consiliamini simul: quis auditum fecit hoc ab initio, et tunc praedixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus iustus, et salvans non est praeter me. 22Convertimini ad me, et salvi eritis omnes fines terrae: quia ego Deus, et non est alius. 23In memetipso iuravi, egredietur de ore meo iustitiae verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua. 24Ergo in Domino, dicet, meae sunt iustitiae et imperium: ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei. 25In Domino iustificabitur, et laudabitur omne semen Israel. 26