1Consolamini, consolamini popule meus, dicit Deus vester. 2Loquimini ad cor Ierusalem, et advocate eam: quoniam completa est malitia eius, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. 3Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. 4Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. 5Et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. 6Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos agri. 7Exiccatum est foenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere foenum est populus: 8exiccatum est foenum, et cecidit flos: Verbum autem Domini nostri manet in aeternum. 9Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion: exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Ierusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Iuda: Ecce Deus vester: 10ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium eius dominabitur: ecce merces eius cum eo, et opus illius coram illo. 11Sicut pastor gregem suum pascet: in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, foetas ipse portabit. 12Quis mensus est pugillo aquas, et caelos palmo ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terrae, et libravit in pondere montes, et colles in statera? 13Quis adiuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius eius fuit, et ostendit illi? 14Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam iustitiae, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiae ostendit illi? 15Ecce Gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt: ecce insulae quasi pulvis exiguus. 16Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia eius non sufficient ad holocaustum. 17Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei. 18Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei? 19Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius? 20Forte lignum, et imputribile elegit: artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur. 21Numquid non scitis? numquid non audistis? numquid non annunciatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terrae? 22Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores eius sunt quasi locustae: qui extendit velut nihilum caelos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum. 23Qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, iudices terrae velut inane fecit: 24et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum: repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos. 25Et cui assimilastis me, et adaequastis, dicit sanctus? 26Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit haec: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat: prae multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque eius, neque unum reliquum fuit. 27Quare dicis Iacob, et loqueris Israel: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo iudicium meum transivit? 28Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius. 29Qui dat lasso virtutem: et his, qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. 30Deficient pueri, et laborabunt, et iuvenes in infirmitate cadent. 31Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.