1Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Iacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humum suam: adiungetur advena ad eos, et adhaerebit domui Iacob. 2Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum: et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos, qui se ceperant, et subiicient exactores suos. 3Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura, qua ante servisti: 4sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor, quievit tributum? 5Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, 6caedentem populos in indignatione, plaga insanabili, subiicientem in furore gentes, persequentem crudeliter. 7Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exultavit: 8abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani: ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos. 9Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui, suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum. 10Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es. 11Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum: subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. 12Quomodo cecidisti de caelo lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? 13qui dicebas in corde tuo: In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, 14Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. 15Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci: 16qui te viderint, ad te inclinentur, teque prospiciant: Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna, 17qui posuit orbem desertum, et urbes eius destruxit, vinctis eius non aperuit carcerem? 18Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua. 19Tu autem proiectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. 20Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura: tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in aeternum semen pessimorum. 21Praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum. 22Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum: et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus. 23Et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum. 24Iuravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit: et quo modo mente tractavi, 25sic eveniet: Ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum: et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab humero eorum tolletur. 26Hoc consilium, quod cogitavi super omnem terram, et haec est manus extenta super universas gentes. 27Dominus enim exercituum decrevit: et quis poterit infirmare? et manus eius extenta: et quis avertet eam? 28In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud: 29ne laetaris Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui: de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius absorbens volucrem. 30Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent: et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam. 31Ulula porta, clama civitas: prostrata est Philisthaea omnis: ab Aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen eius. 32Et quid respondebitur nunciis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi eius.