1In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum: 2quia ipse cepit, et sanabit nos: percutiet, et curabit nos. 3Vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae. 4Quid faciam tibi Ephraim? quid faciam tibi Iuda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. 5Propter hoc dolavi in prophetis, occidi eos in verbis oris mei: et iudicia tua quasi lux egredientur. 6Quia misericordiam volui, et non sacrificium, et scientiam Dei plusquam holocausta. 7Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum, ibi praevaricati sunt in me. 8Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine. 9Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichen: quia scelus operati sunt. 10In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim: contaminatus est Israel. 11Sed et Iuda pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.