1Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum: in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et foetae eius discindantur. 2Convertere Israel ad Dominum Deum tuum: quoniam corruisti in iniquitate tua. 3Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum: et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum: et reddemus vitulos labiorum nostrorum. 4Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nec dicemus ultra: Dii nostri opera manuum nostrarum: quia eius, qui in te est, misereberis pupilli. 5Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis. 6Ero quasi ros, Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix eius ut Libani. 7Ibunt rami eius, et erit quasi oliva gloria eius: et odor eius ut Libani. 8Convertentur sedentes in umbra eius: vivent tritico, et germinabunt quasi vinea: memoriale eius sicut vinum Libani. 9Ephraim quid mihi ultra idola? ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem: ex me fructus tuus inventus est. 10Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet haec? quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis: praevaricatores vero corruent in eis.