1Ephraim pascit ventum, et sequitur aestum: tota die mendacium, et vastitatem multiplicat: et foedus cum Assyriis iniit, et oleum in Aegyptum ferebat. 2Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob: iuxta vias eius, et iuxta adinventiones eius reddet ei. 3In utero supplantavit fratrem suum: et in fortitudine sua directus est cum angelo. 4Et invaluit ad angelum, et confortatus est: flevit, et rogavit eum: in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum. 5Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale eius. 6Et tu ad Dominum Deum tuum converteris: misericordiam et iudicium custodi, et spera in Deo tuo semper. 7Chanaan, in manu eius statera dolosa, calumniam dilexit. 8Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi. 9Et ego Dominus Deus tuus ex Terra Aegypti, adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis. 10Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. 11Si Galaad idolum, ergo frustra errant in Galgal bobus immolantes: nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri: 12Fugit Iacob in regionem Syriae, et servivit Israel in uxorem, et in uxore servavit. 13In propheta autem eduxit Dominus Israel de Aegypto: et in propheta servatus est. 14Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis, et sanguis eius super eum veniet, et opprobrium eius restituet ei Dominus Deus suus.