1Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum iacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, 2baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et iudicii aeterni. 3Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. 4Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, 5gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, 6et prolapsi sunt; rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis filium Dei, et ostentui habentes. 7Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et germinans herbam opportunam illis, a quibus colitur: accipit benedictionem a Deo. 8proferens autem spinas, ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cuius consummatio in combustionem. 9Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur. 10Non enim iniustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. 11Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare solicitudinem ad expletionem spei usque in finem: 12ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hereditabunt promissiones. 13Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret, maiorem, iuravit per semetipsum, 14dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. 15Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. 16Homines enim per maiorem sui iurant: et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est iuramentum. 17In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, interposuit iusiurandum: 18ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, 19quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, 20ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.