1Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos eisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: 2alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati: 3sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. 4impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. 5Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam, et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi: 6holocaustomata pro peccato non tibi placuerunt. 7Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. 8Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocaustomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur, 9tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. 10In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Iesu Christi semel. 11Et omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans, et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata: 12hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, 13de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius. 14Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. 15Contestatur autem nos et Spiritus sanctus. Postquam enim dixit: 16Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus: Dabo leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas: 17et peccatorum, et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius. 18Ubi autem horum remissio: iam non est oblatio pro peccato. 19Habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, 20quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, 21et sacerdotem magnum super domum Dei: 22accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, 23teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem, (fidelis enim est qui repromisit), 24et consideremus invicem in provocationem charitatis, et bonorum operum: 25non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. 26Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia, 27terribilis autem quaedam expectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. 28Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: 29quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? 30Scimus enim qui dixit: Mihi vindictam, et ego retribuam. Et iterum: Quia iudicabit Dominus populum suum. 31Horrendum est incidere in manus Dei viventis. 32Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: 33et in altero quidem opprobriis, et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. 34Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem, et manentem substantiam. 35Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. 36Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. 37Adhuc enim modicum aliquantulumque, qui venturus est, veniet, et non tardabit. 38iustus autem meus ex fide vivit. quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. 39Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.