1Benedixitque Deus Noe et filiis eius. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. 2Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae, et super omnes volucres caeli, cum universis quae moventur super terram: omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt. 3Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia. 4Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis. 5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et de manu fratris eius requiram animam hominis. 6Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo. 7Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam. 8Haec quoque dixit Deus ad Noe, et ad filios eius cum eo: 9Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos: 10et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis, quae egressa sunt de arca, et universis bestiis terrae. 11Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram. 12Dixitque Deus: Hoc signum foederis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum in generationes sempiternas: 13Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me, et inter terram. 14Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus: 15et recordabor foederis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quae carnem vegetat: et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem. 16Eritque arcus meus in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis quae est super terram. 17Dixitque Deus ad Noe: Hoc est signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram. 18Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham, et Iapheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. 19Tres isti filii sunt Noe: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram. 20Coepitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam. 21Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. 22Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui nudata, nunciavit duobus fratribus suis foras. 23At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt. 24Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor, 25ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. 26Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus eius. 27Dilatet Deus Iapheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus eius. 28Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis. 29Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est.