1Recordatus autem Deus Noe, cunctorumque animantium, et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae. 2Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractae caeli: et prohibitae sunt pluviae de caelo. 3Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes: et coeperunt minui post centum quinquaginta dies. 4Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis super montes Armeniae. 5At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium. 6Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum: 7qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquae super terram. 8Emisit quoque columbam post eum, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae. 9Quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam: aquae enim erant super universam terram: extenditque manum suam, et apprehensam intulit in arcam. 10Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. 11At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram. 12Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum. 13Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis imminutae sunt aquae super terram: et aperiens Noe tectum arcae, aspexit, viditque quod exiccata esset superficies terrae. 14Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra. 15Locutus est autem Deus ad Noe, dicens: 16Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. 17Cuncta animantia, quae sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam. 18Egressus est ergo Noe, et filii eius: uxor illius, et uxores filiorum eius cum eo. 19Sed et omnia animantia, iumenta, et reptilia quae reptant super terram secundum genus suum, egressa sunt de arca. 20Aedificavit autem Noe altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. 21Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. 22Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies non requiescent.