1Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu, et omnis domus tua in arcam: te enim vidi iustum coram me in generatione hac. 2Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam. 3Sed et de volatilibus caeli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universae terrae. 4Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae. 5Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat ei Dominus. 6Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram. 7Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii. 8De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni, quod movetur super terram, 9duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Dominus Noe. 10Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram. 11Anno sexcentesimo vitae Noe, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt: 12et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. 13In articulo diei illius ingressus est Noe, et Sem, et Cham, et Iapheth filii eius: uxor illius, et uxores filiorum eius cum eis in arcam: 14ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves, omnesque volucres 15ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae. 16Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis. 17Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra. 18Vehementer enim inundaverunt: et omnia repleverunt in superficie terrae: porro arca ferebatur super aquas. 19Et aquae praevaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo. 20Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. 21Consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum, bestiarum, omniumque reptilium, quae reptant super terram: animantiumque omnium universi homines, 22et cuncta, in quibus spiraculum vitae est in terra, mortua sunt. 23Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres caeli: deleta sunt de terra: remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca. 24Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.