1Profectusque Israel cum omnibus quae habebat, venit ad Puteum iuramenti. et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, 2audivit eum per visionem nocte vocantem se, et dicentem sibi: Iacob, Iacob. Cui respondit: Ecce adsum. 3Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. 4Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos. 5Surrexit autem Iacob a Puteo iuramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem, 6et omnia quae possederat in Terra Chanaan: venitque in Aegyptum cum omni semine suo, 7filii eius, et nepotes, filiae, et cuncta simul progenies. 8Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. 9Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi. 10Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod, et Iachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis. 11Filii Levi: Gerson et Caath et Merari. 12Filii Iuda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul. 13Filii Issachar: Thola et Phua et Iob et Semron. 14Filii Zabulon: Sared et Elon et Iahelel. 15Hi filii Lia quos genuit in Mesopotamia Syriae cum Dina filia sua. omnes animae filiorum eius et filiarum, triginta tres. 16Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli. 17Filii Aser: Iamne et Iesua et Iessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel. 18hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae. et hos genuit Iacob sedecim animas. 19Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin. 20Natique sunt Ioseph filii in Terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Phutipharis sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim. 21Filii Beniamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared. 22hi filii Rachel quos genuit Iacob: omnes animae, quattuordecim. 23Filii Dan: Husim. 24Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sallem. 25Hi filii Balae, quam dedit Laban Racheli filiae suae: et hos genuit Iacob: omnes animae, septem. 26Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum, et egressae sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex. 27Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta. 28Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nunciaret ei, et occurreret in Gessen. 29Quo cum pervenisset, iuncto Ioseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum eius, et inter amplexus flevit. 30Dixitque pater ad Ioseph: Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo. 31At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nunciabo Pharaoni dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in Terra Chanaan, venerunt ad me: 32et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quae habere potuerunt, adduxerunt secum. 33Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum? 34Respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in praesens, et nos et patres nostri. Haec autem dicetis, ut habitare possitis in Terra Gessen: quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium.