1Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, 2de quo ascendebant septem boves, pulchrae et crassae nimis: et pascebantur in locis palustribus. 3Aliae quoque septem emergebant de flumine, foedae, confectaeque macie: et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus: 4devoraveruntque eas, quarum mira species, et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao, 5rursum dormivit, et vidit alterum somnium: Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae: 6aliae quoque totidem spicae tenues, et percussae uredine oriebantur, 7devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem, 8et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes coniectores Aegypti, cunctosque sapientes: et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. 9Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Confiteor peccatum meum: 10Iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum: 11ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagium futurorum. 12Erat ibi puer Hebraeus, eiusdem ducis militum famulus: cui narrantes somnia, 13audivimus quidquid postea rei probavit eventus. ego enim redditus sum officio meo: et ille suspensus est in cruce. 14Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt: ac veste mutata, obtulerunt ei. 15Cui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat: quae audivi te sapientissime coniicere. 16Respondit Ioseph: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni. 17Narravit ergo Pharao quod viderat: Putabam me stare super ripam fluminis, 18et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus: quae in pastu paludis virecta carpebant. 19et ecce, has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra Aegypti viderim: 20quae, devoratis et consumptis prioribus, 21nullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus, 22vidi somnium: Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae. 23Aliae quoque septem tenues et percussae uredine, oriebantur e stipula: 24quae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi coniectoribus somnium, et nemo est qui edisserat. 25Respondit Ioseph: Somnium regis unum est: quae facturus est Deus, ostendit Pharaoni. 26Septem boves pulchrae, et septem spicae plenae: septem hubertatis anni sunt: eandemque vim somnii comprehendunt. 27Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues, et vento urente percussae, septem anni venturae sunt famis. 28Qui hoc ordine complebuntur: 29Ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti: 30quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram, 31et ubertatis magnitudinem perditura est inopiae magnitudo. 32Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. 33Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et praeficiat eum Terrae Aegypti: 34Qui constituat praepositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, 35qui iam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus. 36Et praeparetur futurae septem annorum fami, quae oppressura est Aegyptum, et non consumetur terra inopia. 37Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius: 38locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? 39Dixit ergo ad Ioseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? 40Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te praecedam. 41Dixitque rursus Pharao ad Ioseph: Ecce, constitui te super universam terram Aegypti. 42Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu eius: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit. 43Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone, ut omnes coram eo genu flecterent, et praepositum esse scirent universae Terrae Aegypti. 44Dixit quoque rex Aegypti ad Ioseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti. 45Vertitque nomen eius, et vocavit eum lingua Aegyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Phutipharis sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Ioseph ad terram Aegypti 46(Triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis) et circuivit omnes regiones Aegypti. 47Venitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti. 48Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est. 49Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet. 50Natique sunt Ioseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Phutipharis sacerdotis Heliopoleos. 51Vocavitque nomen primogeniti, Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. 52Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae. 53Igitur transactis septem hubertatis annis, qui fuerant in Aegypto: 54coeperunt venire septem anni inopiae: quos praedixerat Ioseph: et in universo orbe fames praevaluit, in cuncta autem terra Aegypti panis erat. 55Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Ioseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite. 56Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Ioseph universa horrea, et vendebat Aegyptiis: nam et illos oppresserat fames. 57Omnesque provinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent escas, et malum inopiae temperarent.