1Hae sunt autem generationes Esau, ipse est Edom. 2Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethaei, et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Hevaei: 3Basemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth. 4Peperit autem Ada, Eliphaz: Basemath genuit Rahuel: 5Oolibama genuit Iehus et Ihelon et Core. hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan. 6Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suae, et substantiam, et pecora, et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Iacob. 7Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum. 8Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom. 9Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, 10et haec nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius. 11Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez. 12Erat autem Thamna, concubina Eliphaz filii Esau: quae peperit ei Amalech. hi sunt filii Ada uxoris Esau. 13Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza. hi filii Basemath uxoris Esau. 14Isti quoque erant filii Oolibama filiae Anae filiae Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei Iehus et Ihelon et Core. 15Hi duces filiorum Esau: Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez, 16dux Core, dux Gathan, dux Amalech. hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada. 17Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau. 18Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ihelon, dux Core. hi duces Oolibama filiae Anae uxoris Esau. 19Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom. 20Isti sunt filii Seir Horraei, habitatores terrae: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana, 21et Dison, et Eser, et Disan. hi duces Horraei, filii Seir in Terra Edom. 22Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. erat autem soror Lotan, Thamna. 23Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam. 24Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinas Sebeon patris sui: 25habuitque filium Dison, et filiam Oolibama. 26Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Iethram, et Charan. 27Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan. 28Habuit autem filios Disan: Hus, et Aram. 29Hi duces Horraeorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana, 30dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horraeorum qui imperaverunt in Terra Seir. 31Reges autem qui regnaverunt in Terra Edom antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi: 32Bela filius Beor, nomenque urbis eius Denaba. 33Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra. 34Cumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. 35Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis eius Avith. 36Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca. 37Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth. 38Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor. 39Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis eius Phau: et appellabatur uxor eius Meetabel, filia Matred filiae Mezaab. 40Haec ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth, 41dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, 42dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, 43dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumaeorum.