1Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. 2Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis: atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. 3Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum: ducens secum duos iuvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem praeceperat ei Deus. 4Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul: 5dixitque ad pueros suos: Expectate hic cum asino: ego autem et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. 6Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul, 7dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti? 8Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter: 9et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit altare, et desuper ligna composuit: cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum. 10Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum. 11Et ecce Angelus Domini de caelo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum. 12Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod timeas Dominum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. 13Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres haerentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. 14Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit. 15Vocavit autem Angelus Domini Abraham secundo de caelo, dicens: 16Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me: 17benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, et velut arenam quae est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, 18et BENEDICENTUR in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae. 19Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi. 20His itaque gestis, nunciatum est Abrahae quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo, 21Hus primogenitum, et Buz fratrem eius, et Camuel patrem Syrorum, 22et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Iedlaph, 23ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahae. 24Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.