1Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades, et Sur: et peregrinatus est in Geraris. 2Dixitque de Sara uxore suo, Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Gerarae, et tulit eam. 3Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem, quam tulisti: habet enim virum. 4Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et iustam interficies? 5Nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? in simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. 6Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam. 7Nunc ergo redde viro suo uxorem, et orabit pro te; quia propheta est, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quae tua sunt. 8Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba haec in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde. 9Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quae non debuisti facere, fecisti nobis. 10Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres? 11Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam: 12alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem. 13Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: In omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. 14Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam, 15et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita. 16Sarae autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: memento te deprehensam. 17Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque eius, et pepererunt: 18concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahae.