1Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat sibi liberos: sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar, 2dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem: ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti, 3tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem. 4Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam. 5Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. iudicet Dominus inter me, et te. 6Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit. 7Cumque invenisset eam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine, quae est in via Sur in deserto, 8dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? quae respondit: A facie Sarai dominae meae ego fugio. 9Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius. 10Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine. 11Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. 12Hic erit ferus homo: manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. 13Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. 14Propterea appellavit puteum illum, Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad. 15Peperitque Agar Abrae filium: qui vocavit nomen eius Ismael. 16Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaelem.