1Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium 2inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhae, et contra Sennaab regem Adamae, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balae, ipsa est Segor. 3Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quae nunc est mare salis. 4Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo. 5Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astaroth et Carnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim, 6et Chorraeos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quae est in solitudine. 7Reversique sunt, et venerunt usque ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhaeum, qui habitabat in Asasonthamar. 8Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhae, rexque Adamae, et rex Seboim, necnon et rex Balae, quae est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri: 9scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quattuor reges adversus quinque. 10Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et rex Gomorrhae, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem. 11Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhae, et universa quae ad cibum pertinent, et abierunt: 12necnon et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis. 13Et ecce unus, qui evaserat, nunciavit Abram Hebraeo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhaei fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant foedus cum Abram. 14Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem, et octo: et persecutus est eos usque Dan. 15Et divisis sociis, irruit super eos nocte: percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, et Phoenicem, quae est ad laevam Damasci. 16Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. 17Egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quae est vallis regis. 18At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim Sacerdos Dei altissimi, 19benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit caelum et terram: 20et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. 21Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi. 22Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae, 23quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligae, non accipiam ex omnibus quae tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram: 24exceptis his, quae comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol, et Mambre: isti accipient partes suas.