1State, et nolite iterum iugo servitutis contineri. 2Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. 3Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae. 4Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini: a gratia excidistis. 5Nos enim spiritu ex fide, spem iustitiae expectamus. 6Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed fides, quae per charitatem operatur. 7Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire? nemini consenseritis. 8Persuasio haec non est ex eo, qui vocat vos. 9Modicum fermentum totam massam corrumpit. 10Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille. 11Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico: quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis. 12Utinam et abscindantur qui vos conturbant. 13Vos enim in libertatem vocati estis fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per charitatem Spiritus servite invicem. 14Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. 15Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini. 16Dico autem in Christo: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. 17Caro enim concupiscit adversus spiritum: spiritus autem adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur: ut non quaecumque vultis, illa faciatis. 18Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. 19Manifesta sunt autem opera carnis: quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, 20idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, 21invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. 22Fructus autem Spiritus est: charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, 23mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus huiusmodi non est lex. 24Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis, et concupiscentiis. 25Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. 26Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.