1Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens: 2Fili hominis scribe tibi nomen diei huius, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Ierusalem hodie. 3Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in eam aquam. 4Congere frusta eius in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena. 5Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea: efferbuit coctio eius, et discocta sunt ossa illius in medio eius. 6Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, ollae, cuius rubigo in ea est, et rubigo eius non exivit de ea: per partes et per partes suas eiice eam, non cecidit super eam sors. 7Sanguis enim eius in medio eius est, super limpidissimam petram effudit illum: non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere. 8Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer: dedi sanguinem eius super petram limpidissimam ne operiretur. 9Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, cuius ego grandem faciam pyram. 10Congere ossa, quae igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. 11Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat aes eius: et confletur in medio eius inquinamentum eius, et consumatur rubigo eius: 12multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem. 13Immunditia tua execrabilis: quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. 14Ego Dominus locutus sum: Veniet, et faciam: non transeam, nec parcam, nec placabor: iuxta vias tuas, et iuxta adinventiones tuas iudicabo te, dicit Dominus. 15Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 16Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrymae tuae. 17Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis, nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. 18Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere: fecique mane sicut praeceperat mihi. 19Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent, quae tu facis? 20Et dixi ad eos: Sermo Domini factus est ad me, dicens: 21Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra: et filii vestri, filiae vestrae, quas reliquistis, gladio cadent. 22Et facietis sicut feci: Ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis. 23Coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus: non plangetis neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. 24Eritque Ezechiel vobis in portentum: iuxta omnia, quae fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus. 25Et tu fili hominis ecce in die, qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animae eorum, filios, et filias eorum: 26In die illa cum venerit fugiens ad te, ut annunciet tibi: 27In die, inquam, illa aperietur os tuum cum eo, qui fugit: et loqueris, et non silebis ultra: erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.