1Respondens Moyses, ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus. 2Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respondit: Virga. 3Dixitque Dominus: Proiice eam in terram. Proiecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses. 4Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam eius. Extendit, et tenuit, reversaque est in virgam. 5Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob. 6Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. 7Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquae. 8Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. 9Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam: sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem. 10Ait Moyses: Obsecro Domine, non sum eloquens ab heri, et nudiustertius: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum. 11Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et caecum? nonne ego? 12Perge igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris. 13At ille: Obsecro Domine, inquit, mitte quem missurus es. 14Iratus Dominus in Moysen, ait: Aaron frater tuus levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse egredietur in occursum tuum, vidensque te laetabitur corde. 15Loquere ad eum, et pone verba mea in ore eius: et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis. 16ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum: tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent. 17Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa. 18Abiit Moyses, et reversus est ad Iethro socerum suum, dixitque ei: Vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Iethro: Vade in pace. 19Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade, et revertere in Aegyptum: mortui sunt enim omnes qui quaerebant animam tuam. 20Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum, reversusque est in Aegyptum, portans virgam Dei in manu sua. 21Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: Vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor eius, et non dimittet populum. 22Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel. 23Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum. 24Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum. 25Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit praeputium filii sui, tetigitque pedes eius, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es. 26Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum tu mihi es ob circumcisionem. 27Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in Montem Dei, et osculatus est eum. 28Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini pro quibus miserat eum, et signa quae mandaverat. 29Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel. 30Locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Moysen: et fecit signa coram populo, 31et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel, et respexisset afflictionem illorum: et proni adoraverunt.