1Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine: 2cuius cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis aeneis. 3Et in usus eius paravit ex aere vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula. 4Craticulamque eius in modum retis fecit aeneam, et subter eam in altaris medio arulam, 5fusis quattuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum: 6quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis aeneis: 7induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulatis, et intus vacuum. 8Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi. 9Fecit et atrium, in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum, 10columnae aeneae viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea. 11Aeque ad septentrionalem plagam tentoria, columnae, basesque et capita columnarum eiusdem mensurae, et operis ac metalli, erant. 12In ea vero plaga, quae ad Occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis aeneae, et capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea. 13Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria: 14e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis unum tenebant latus: 15et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim aeque cubitorum erant tentoria, columnaeque tres, et bases totidem. 16Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat. 17Bases columnarum fuere aeneae, capita autem earum cum cunctis caelaturis suis argentea: sed et ipsas columnas atrii vestivit argento. 18Et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant. 19Columnae autem in ingressu fuere quattuor cum basibus aeneis, capitaque earum et caelaturae argenteae. 20Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos. 21Haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quae enumerata sunt iuxta praeceptum Moysi in ceremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis: 22quae Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Iuda, Domino per Moysen iubente, compleverat, 23iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan: qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo, et bysso. 24Omne aurum quod expensum est in opere Sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram Sanctuarii. 25Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus, et quingentis quinquaginta, armatorum. 26Fuerunt praeterea centum talenta argenti, e quibus conflatae sunt bases Sanctuarii, et introitus ubi velum pendet. 27Centum bases factae sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis. 28De mille autem septingentis, et septuaginta quinque fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento. 29Aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli, 30ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare aeneum cum craticula sua, omniaque vasa, quae ad usum eius pertinent, 31et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius, et paxilli tabernaculi atque atrii, per gyrum.