1Ac deinceps: Praecide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae, quas fregisti. 2Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis. 3Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur econtra. 4Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut praeceperat ei Dominus, portans secum tabulas. 5Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini. 6Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis, ac verax, 7qui custodis misericordiam in millia: qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est. Qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. 8Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans 9ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim durae cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas. 10Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis, signa faciam quae numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus: ut cernat populus iste, in cuius es medio, opus Domini terribile quod facturus sum. 11Observa cuncta quae hodie mando tibi: ego ipse eiiciam ante faciem tuam Amorrhaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, Pherezaeum quoque, et Hevaeum, et Iebusaeum. 12Cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungas amicitias, quae sint tibi in ruinam: 13sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide: 14noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen eius, Deus est aemulator. 15Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulachra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis. 16Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ipsae fuerint fornicatae, fornicari faciant et filios tuos in deos suos. 17Deos conflatiles non facies tibi. 18Sollemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut praecepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Aegypto. 19Omne, quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus tam de bobus, quam de ovibus, meum erit. 20Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo vacuus. 21Sex diebus operaberis, die septimo cessabis arare, et metere. 22Sollemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae, et sollemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur. 23Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israel. 24Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. 25Non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae: neque residebit mane de victima sollemnitatis Phase. 26Primitias frugum terrae tuae offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hoedum in lacte matris suae. 27Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus. 28Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba foederis decem. 29Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini. 30Videntes autem Aaron et filii Israel cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere. 31Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogae. Et postquam locutus est ad eos, 32venerunt ad eum etiam omnes filii Israel: quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai. 33Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam. 34Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israel omnia quae sibi fuerant imperata. 35Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, si quando loquebatur ad eos.