1Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim, 2habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent. 3Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum, 4et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur. 5Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis. 6Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi. 7Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud: 8et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras. 9Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina. 10Et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino. 11Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 12Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. 13Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli iuxta mensuram templi. Siclus viginti obolos habet. Media pars sicli offeretur Domino. 14Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium. 15Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet. 16Susceptamque pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monumentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum. 17Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 18Facies et labrum aeneum cum basi sua ad lavandum: ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua, 19lavabunt in ea Aaron, et filii eius manus suas ac pedes, 20quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino, 21ne forte moriantur. legitimum sempiternum erit ipsi, et semini eius per successiones. 22Locutusque est Dominus ad Moysen, 23dicens: Sume tibi aromata, primae myrrhae et electae quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta, 24casiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin: 25faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii, 26et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, 27mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia eius, altaria thymiamatis, 28et holocausti, et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinet. 29Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur. 30Aaron et filios eius unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi. 31Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras. 32Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis. 33Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo, alieno, exterminabitur de populo suo. 34Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum, aequalis ponderis erunt omnia: 35faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum. 36Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama. 37Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino. 38Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.