1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2Loquere filiis Israel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus, accipietis eas. 3Haec sunt autem quae accipere debeatis: Aurum, et argentum, et aes, 4hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, 5et pelles arietum rubricatas, pellesque ianthinas, et ligna setim: 6oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris: 7lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale. 8Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum: 9iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud: 10Arcam de lignis setim compingite, cuius longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem. 11Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris: faciesque supra, coronam auream per circuitum: 12et quattuor circulos aureos, quos pones per quattuor arcae angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero. 13Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro. 14Inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis: 15qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis. 16Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi. 17Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo. 18Duos quoque Cherubim aureos, et productiles facies, ex utraque parte oraculi. 19Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero. 20Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca, 21in qua pones testimonium quod dabo tibi. 22Inde praecipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum Cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quae mandabo per te filiis Israel. 23Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem. 24Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labrum aureum per circuitum, 25et ipsi labro coronam interrasilem altam quattuor digitis: et super illam, alteram coronam aureolam. 26Quattuor quoque circulos aureos praeparabis, et pones eis in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes. 27Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. 28Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam. 29Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. 30Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. 31Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile eius, et calamos, scyphos, et sphaerulas, ac lilia ex ipso procedentia. 32Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero. 33Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaque simul, et lilia: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaque simul et lilia. hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili: 34in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos, et lilia. 35Sphaerulae sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno. 36Et sphaerulae igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo. 37Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso. 38Emunctoria quoque, et ubi quae emuncta sunt extinguantur, fiant auro purissimo. 39Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi. 40Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.