1Anno quarto regnantibus Ptolemaeo, et Cleopatra, attulerunt Dosithaeus, qui se Sacerdotem, et Levitici generis ferebat, et Ptolemaeus filius eius hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Ierusalem. 2Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochaeus filius Iairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Beniamin: 3homo Iudaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulae regiae. 4Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Ierusalem cum Iechonia rege Iuda: 5et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram: 6et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium. 7Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut pugnarent contra gentem iustorum. 8Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae, et ingens formido super terram. 9Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua, et praeparata ad mortem. 10Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. 11Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. 12Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.