1Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, 2cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in charitate, 3soliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. 4Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. 5Unus Dominus, una fides, unum baptisma. 6Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. 7Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. 8Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. 9Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae? 10Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia. 11Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores, et doctores 12ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi: 13donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi: 14ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. 15Veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: 16ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate. 17Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et Gentes ambulant in vanitate sensus sui, 18tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum, 19qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis in avaritiam. 20Vos autem non ita didicistis Christum, 21si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu. 22Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. 23Renovamini autem spiritu mentis vestrae, 24et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis. 25Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra. 26Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram. 27Nolite locum dare diabolo: 28qui furabatur, iam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. 29Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed siquis bonus ad aedificationem fidei ut det gratiam audientibus. 30Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei: in quo signati estis in die redemptionis. 31Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. 32Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.