1Huius rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Iesu, pro vobis Gentibus, 2si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis: 3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi: 4prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi: 5quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis Apostolis eius, et Prophetis in Spiritu, 6Gentes esse coheredes, et concorporales, et comparticipes promissionis eius in Christo Iesu per Evangelium: 7Cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius. 8Mihi enim omnium sanctorum minimo data est gratia haec, In Gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, 9et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit. 10ut innotescat principatibus, et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, 11secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro: 12In quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem eius. 13Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quae est gloria vestra. 14Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, 15ex quo omnis paternitas in caelis, et in terra nominatur, 16ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtutem corroborari per Spiritum eius in interiori homine, 17Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in charitate radicati, et fundati, 18ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: 19scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. 20Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus, aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis: 21Ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.