1Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in caelo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui. 2Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. 3Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio. sed quodcumque voveris, redde: 4multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. 5Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam: neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos, dissipet cuncta opera manuum tuarum. 6Ubi multa sunt somnia, plurimae sunt vanitates, et sermones innumeri: tu vero Deum time. 7Si videris calumnias egenorum, et violenta iudicia, et subverti iustitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii, 8et insuper universae terrae rex imperat servienti. 9Avarus non implebitur pecunia: et qui amat divitias, fructum non capiet ex eis: et hoc ergo vanitas. 10Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? 11Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat: saturitas autem divitis non sinit eum dormire. 12Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole: divitiae conservatae in malum domini sui. 13Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium, qui in summa egestate erit. 14Sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo. 15Miserabilis prorsus infirmitas: quo modo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum? 16Cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis, et in aerumna atque tristitia. 17Hoc itaque visum est mihi bonum ut comedat quis, et bibat, et fruatur laetitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus, et haec est pars illius. 18Et omni homini, cui dedit Deus divitias, atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et laetetur de labore suo: hoc est donum Dei. 19Non enim satis recordabitur dierum vitae suae, eo quod Deus occupet deliciis cor eius.