1Verti me ad alia, et vidi calumnias, quae sub sole geruntur, et lacrymas innocentium, et neminem consolatorem: nec posse resistere eorum violentiae, cunctorum auxilio destitutos. 2Et laudavi magis mortuos, quam viventes: 3et feliciorem utroque iudicavi, qui necdum natus est, nec vidit mala quae sub sole fiunt. 4Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiae proximi: et in hoc ergo vanitas, et cura superflua est. 5Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens: 6Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore, et afflictione animi. 7Considerans reperi et aliam vanitatem sub sole: 8unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis: nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? in hoc quoque vanitas est, et afflictio pessima. 9Melius est ergo duos esse simul, quam unum: habent enim emolumentum societatis suae: 10si unus ceciderit, ab altero fulcietur. vae soli: quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. 11Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo: unus quomodo calefiet? 12Et si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistunt ei: funiculus triplex difficile rumpitur. 13Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit praevidere in posterum. 14Quod de carcere, catenisque interdum quis egrediatur ad regnum: et alius natus in regno, inopia consumatur. 15Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo. 16Infinitus numerus est populi omnium, qui fuerunt ante eum: et qui postea futuri sunt, non laetabuntur in eo. sed et hoc, vanitas et afflictio spiritus. 17Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia, quam stultorum victimae, qui nesciunt quid faciunt mali.