1Cum disperdiderit Dominus Deus tuus gentes, quarum tibi traditurus est terram, et possederis eam, habitaverisque in urbibus eius et in aedibus: 2tres civitates separabis tibi in medio Terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem, 3sternens diligenter viam: et in tres aequaliter partes totam Terrae tuae provinciam divides: ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est, quo possit evadere. 4Haec erit lex homicidae fugientis, cuius vita servanda est: Qui percusserit proximum suum nesciens, et qui heri et nudiustertius nullum contra eum odium habuisse comprobatur: 5sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit, et occiderit: hic ad unam supradictarum urbium confugiet, et vivet: 6ne forsitan proximus eius, cuius effusus est sanguis, dolore stimulatus, persequatur, et apprehendat eum si longior via fuerit, et percutiat animam eius, qui non est reus mortis: quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse monstratur. 7Idcirco praecipio tibi, ut tres civitates aequalis inter se spatii dividas. 8Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut iuravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam Terram, quam eis pollicitus est 9(si tamen custodieris mandata eius, et feceris quae hodie praecipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis eius omni tempore) addes tibi tres alias civitates, et supradictarum trium urbium numerum duplicabis: 10ut non effundatur sanguis innoxius in medio Terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, ne sis sanguinis reus. 11Si quis autem odio habens proximum suum, insidiatus fuerit vitae eius, surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus, 12mittent seniores civitatis illius, et arripient eum de loco effugii, tradentque in manu proximi, cuius sanguis effusus est, et morietur. 13Non miseraberis eius, et auferes innoxium sanguinem de Israel, ut bene sit tibi. 14Non assumes, et transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in Terra, quam acceperis possidendam. 15Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati, et facinoris fuerit: sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. 16Si steterit testis mendax contra hominem, accusans eum praevaricationis, 17stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus illis. 18Cumque diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium: 19reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui: 20ut audientes ceteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere. 21Non misereberis eius, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges.