1Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa praecepta eius et ceremonias, iudicia atque mandata omni tempore. 2Cognoscite hodie quae ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia eius et robustam manum, extentumque brachium, 3signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi, et universae terrae eius, 4omnique exercitui Aegyptiorum, et equis ac curribus: quo modo operuerint eos aquae maris rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem: 5vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum: 6et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben: quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israel. 7Oculi vestri viderunt opera Domini magna quae fecit, 8ut custodiatis universa mandata illius, quae ego hodie praecipio vobis, et possitis introire, et possidere Terram, ad quam ingredimini, 9multoque in ea vivatis tempore: quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eorum, lacte et melle manantem. 10Terra enim, ad quam ingredieris possidendam, non est sicut Terra Aegypti, de qua existi, ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur irriguae: 11sed montuosa est et campestris, de caelo expectans pluvias. 12quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius. 13Si ergo obedieritis mandatis meis, quae ego hodie praecipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra: 14dabit pluviam terrae vestrae temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum, 15foenumque ex agris ad pascenda iumenta, et ut ipsi comedatis ac saturemini. 16Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos: 17iratusque Dominus claudat caelum, et pluviae non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de Terra optima, quam Dominus daturus est vobis. 18Ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate. 19Docete filios vestros ut illa meditentur, quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris. 20Scribes ea super postes et ianuas domus tuae: 21ut multiplicentur dies tui, et filiorum tuorum in Terra, quam iuravit Dominus patribus tuis, ut daret eis quamdiu caelum imminet terrae. 22Si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis eius, adhaerentes ei, 23disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quae maiores et fortiores vobis sunt. 24Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri. 25Nullus stabit contra vos: terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis. 26En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem: 27benedictionem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quae ego hodie praecipio vobis: 28maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis. 29Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in Terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal: 30qui sunt trans Iordanem post viam, quae vergit ad solis occubitum in Terra Chananaei, qui habitat in campestribus contra Galgalam, quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul. 31Vos enim transibitis Iordanem, ut possideatis Terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam. 32Videte ergo ut impleatis ceremonias atque iudicia, quae ego hodie ponam in conspectu vestro.