1Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura provinciae Babylonis. 2Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et iudices, duces, et tyrannos, et praefectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. 3Tunc congregati sunt satrapae, magistratus, et iudices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. stabant autem in conspectu statuae, quam posuerat Nabuchodonosor rex: 4et praeco clamabat valenter: Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis: 5In hora, qua audieritis sonitum tubae, et fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex. 6Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis. 7Post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et omnis generis musicorum: cadentes omnes populi, tribus, et linguae adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex. 8Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Iudaeos: 9dixeruntque Nabuchodonosor regi: Rex in aeternum vive: 10tu rex posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream: 11si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis. 12Sunt ergo viri Iudaei, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: viri isti contempserunt, rex, decretum tuum: deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant. 13Tunc Nabuchodonosor in furore, et in ira praecepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago: qui confestim adducti sunt in conspectu regis. 14Pronunciansque Nabuchodonosor rex, ait eis: Verene Sidrach, Misach, et Abdenago deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis? 15Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci: quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis: et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea? 16Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi. 17Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. 18Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus. 19Tunc Nabuchodonosor repletus est furore: et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago, et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat. 20Et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentis. 21Et confestim viri illi vincti cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis. 22nam iussio regis urgebat: fornax autem succensa erat nimis. Porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis. 23Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati. 24Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum, et benedicentes Domino. 25Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait: 26Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in saecula: 27quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua vera. 28Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quae induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem: quia in veritate, et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra. 29Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus: 30et praecepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset. 31omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa, quae fecisti nobis, in vero iudicio fecisti: 32et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, praevaricatorumque, et regi iniusto, et pessimo ultra omnem terram. 33Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te. 34Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum. 35neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum: 36quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli, et sicut arenam, quae est in littore maris: 37quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra. 38Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te, 39ut possimus invenire misericordiam tuam: sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur. 40Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi: quoniam non est confusio confidentibus in te. 41Et nunc sequimur te in toto corde, et timemus te, et quaerimus faciem tuam. 42Nec confundas nos: sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae. 43Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo Domine: 44et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur: 45et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum. 46Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stupa, et pice, et malleolis, 47et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem: 48et erupit, et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldaeis. 49Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis eius in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace, 50et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiae intulit. 51Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes: 52Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in saecula. et benedictum nomen gloriae tuae sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus saeculis. 53Benedictus es in templo sancto gloriae tuae: et superlaudabilis, et supergloriosus in saecula. 54Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et superexaltatus in saecula. 55Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in saecula. 56Benedictus es in firmamento caeli: et laudabilis et gloriosus in saecula. 57Benedicite omnia opera Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 58Benedicite Angeli Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 59Benedicite caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 60Benedicite aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 61Benedicite omnes virtutes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 62Benedicite sol, et luna Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 63Benedicite stellae caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 64Benedicite imber, et ros Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 65Benedicite omnis spiritus Dei Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 66Benedicite ignis, et aestus Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 67Benedicite frigus, et aestas Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 68Benedicite rores, et pruina Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 69Benedicite gelu, et frigus Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 70Benedicite glacies, et nives Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 71Benedicite noctes, et dies Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 72Benedicite lux, et tenebrae Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 73Benedicite fulgura, et nubes Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 74Benedicat terra Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula. 75Benedicite montes, et colles Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 76Benedicite universa germinantia in terra Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 77Benedicite fontes Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 78Benedicite maria, et flumina Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 79Benedicite cete, et omnia, quae moventur in aquis, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 80Benedicite omnes volucres caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 81Benedicite omnes bestiae, et pecora Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 82Benedicite filii hominum Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 83Benedicat Israel Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula. 84Benedicite sacerdotes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 85Benedicite servi Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 86Benedicite spiritus, et animae iustorum Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 87Benedicite sancti, et humiles corde Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 88Benedicite Anania, Azaria, Misael Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis, et liberavit nos de medio ardentis flammae, et de medio ignis eruit nos. 89Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. 90Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia saecula misericordia eius. 91Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt: Vere rex. 92Respondit rex, et ait: Ecce ego video quattuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei. 93Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait: Sidrach, Misach, et Abdenago servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis. 94Et congregati satrapae, et magistratus, et iudices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et saraballa eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos. 95Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. 96A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur: neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. 97Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis. 98NABUCHODONOSOR rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur. 99Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi praedicare 100signa eius, quia magna sunt: et mirabilia eius, quia fortia: et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generatione et generationem.