1Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate: scientes quod et vos Dominum habetis in caelo. 2Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione: 3orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum) 4ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. 5In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes. 6Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. 7Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus charissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino: 8quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat, quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra, 9cum Onesimo charissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Qui omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis. 10Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum: 11et Iesus, qui dicitur Iustus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adiutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. 12Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper solicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei. 13Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis, qui sunt Laodiciae, et qui Hierapoli. 14Salutat vos Lucas medicus charissimus, et Demas. 15Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham, et quae in domo eius est, Ecclesiam. 16Et cum lecta fuerit apud vos epistola haec, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur: et ea, quae Laodicensium est, vobis legatur. 17Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas. 18Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. Amen.