1Ut autem iudicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae, 2ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi. 3Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Iulius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere. 4Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii. 5Et pelagus Ciliciae, et Pamphyliae navigantes, venimus Lystram, quae est Lyciae: 6et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam. 7Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretae iuxta Salmonem: 8et vix iuxta navigantes, venimus in locum quendam, qui vocatur Boniportus, cui iuxta erat civitas Thalassa. 9Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tuta navigatio, eo quod ieiunium iam praeterisset, consolabatur eos Paulus, 10dicens eis: Viri, video quoniam cum iniuria, et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio. 11Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his, quae a Paulo dicebantur. 12Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phoenicen, hiemare, portum Cretae respicientem ad Africum, et ad Corum. 13Aspirante autem Austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam. 14Non post multum autem misit se contra ipsam ventus Typhonicus, qui vocatur Euroaquilo. 15Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur. 16In insulam autem quandam decurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham. 17Qua sublata, adiutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur. 18Valida autem nobis tempestate iactatis, sequenti die iactum fecerunt: 19et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt. 20Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam ablata erat spes omnis salutis nostrae. 21Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere iniuriam hanc, et iacturam. 22Et nunc suadeo vobis bono animo esse. amissio enim nullius animae erit ex vobis, praeterquam navis. 23Astitit enim mihi hac nocte Angelus Dei, cuius sum ego, et cui deservio, 24dicens: Ne timeas Paule, Caesari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum. 25Propter quod bono animo estote viri: credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. 26In insulam autem quandam oportet nos devenire. 27Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem. 28Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti: et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim. 29Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quattuor, optabant diem fieri. 30Nautis vero quaerentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere, 31dixit Paulus Centurioni, et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis. 32Tunc absciderunt milites funes scaphae, et passi sunt eam excidere. 33Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie expectantes ieiuni permanetis, nihil accipientes. 34Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit. 35Et cum haec dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, coepit manducare. 36Animaequiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum. 37Eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex. 38Et satiati cibo alleviabant navem, iactantes triticum in mare. 39Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quendam considerabant habentem littus, in quem cogitabant, si possent, eiicere navem. 40Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes iuncturas gubernaculorum: et levato artemone secundum aurae flatum tendebant ad littus. 41Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem: et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris. 42Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent: nequis cum enatasset, effugeret. 43Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri: iussitque eos, qui possent natare, emittere se in mare primos, et evadere, et ad terram exire: 44et ceteros alios in tabulis ferebant: quosdam super ea, quae de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animae evaderent ad terram.