1Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem. 2Cum audissent autem quia Hebraea lingua loqueretur ad illos, magis praestiterunt silentium. 3Et dixit: Ego sum vir Iudaeus, natus in Tarso Ciliciae, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamalielis eruditus iuxta veritatem paternae legis, aemulator legis, sicut et vos omnes estis hodie: 4qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, 5sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes maiores natu, a quibus et epistolas accipiens ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Ierusalem ut punirentur. 6Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de caelo circumfulsit me lux copiosa: 7et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris? 8Ego autem respondi: Quis es Domine? Dixitque ad me: Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris. 9Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt eius, qui loquebatur mecum. 10Et dixi: Quid faciam, Domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus, quae te oporteat facere. 11Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum. 12Ananias autem quidam, vir secundum legem testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Iudaeis, 13veniens ad me, et astans dixit mihi: Saule frater respice. Et ego eadem hora respexi in eum. 14At ille dixit: Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius, et videres iustum, et audires vocem ex ore eius: 15quia eris testis illius ad omnes homines eorum, quae vidisti, et audisti. 16Et nunc quid moraris? Exurge, et baptizare, et ablue peccata tua invocato nomine ipsius. 17Factum est autem revertenti mihi in Ierusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis, 18et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Ierusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me. 19Et ego dixi: Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et caedens per synagogas eos, qui credebant in te: 20et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum. 21Et dixit ad me: Vade quoniam ego in nationes longe mittam te. 22Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam dicentes: Tolle de terra huiusmodi: non enim fas est eum vivere. 23Vociferantibus autem eis, et proiicientibus vestimenta sua, et pulverem iactantibus in aerem, 24iussit tribunus induci eum in castra, et flagellis caedi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. 25Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi Centurioni Paulus: Si hominem Romanum, et indemnatum licet vobis flagellare? 26Quo audito, Centurio accessit ad tribunum, et nunciavit ei, dicens: Quid acturus es? hic enim homo civis Romanus est. 27Accedens autem tribunus, dixit illi: Dic mihi si tu Romanus es? At ille dixit: Etiam. 28Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum. 29Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum. 30Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis, solvit eum, et iussit sacerdotes convenire, et omne concilium, et producens Paulum, statuit inter illos.