1Post haec egressus ab Athenis, venit Corinthum: 2et inveniens quemdam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, (eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma) accessit ad eos. 3Et quia eiusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur: (erant autem scenofactoriae artis.) 4Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Iesu, suadebatque Iudaeis, et Graecis. 5Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Iudaeis esse Christum Iesum. 6Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego, ex hoc ad Gentes vadam. 7Et migrans inde, intravit in domum cuiusdam, nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat coniuncta synagogae. 8Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. 9Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas: 10propter quod ego sum tecum: et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate. 11Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei. 12Gallione autem proconsule Achaiae, insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal, 13dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum. 14Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudaeos: Si quidem esset iniquum aliquid, aut facinus pessimum o viri Iudaei, recte vos sustinerem. 15Si vero quaestiones sunt de verbo, et nominibus, legis vestrae, vos ipsi videritis: Iudex ego horum nolo esse. 16Et minavit eos a tribunali. 17Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogae, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni curae erat. 18Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens, navigavit in Syriam, (et cum eo Priscilla, et Aquila) qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum. 19Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Iudaeis. 20Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit, 21sed valefaciens, et dicens, Iterum revertar ad vos Deo volente, profectus est ab Epheso. 22Et descendens Caesaream, ascendit, et salutavit Ecclesiam, et descendit Antiochiam. 23Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galatiam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. 24Iudaeus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis. 25Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea, quae sunt Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis. 26Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini. 27Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant. 28Vehementer enim Iudaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas, esse Christum Iesum.