1Factum est autem Iconii ut simul introirent in synagogam Iudaeorum, et loquerentur, ita ut crederet Iudaeorum, et Graecorum copiosa multitudo. 2Qui vero increduli fuerunt Iudaei, suscitaverunt, et ad iracundiam concitaverunt animas Gentium adversus fratres. 3Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa, et prodigia fieri per manus eorum. 4Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Iudaeis, quidam vero cum Apostolis. 5Cum autem factus esset impetus Gentilium, et Iudaeorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos, 6intelligentes confugerunt ad civitates Licaoniae Lystram, et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant. Et commota est omnis multitudo in doctrina eorum. Paulus autem, et Barnabas morabantur Lystris. 7Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat. 8Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret, 9dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat. 10Turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Licaonice dicentes: Dii similes facti hominibus, descenderunt ad nos. 11Et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi. 12Sacerdos quoque Iovis, qui erat ante civitatem, tauros, et coronas ante ianuas afferens, cum populis volebat sacrificare. 13Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes, 14et dicentes: Viri, quid haec facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annunciantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt: 15qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas. 16Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de caelo, dans pluvias, et tempora fructifera, implens cibo, et laetitia corda eorum. 17Et haec dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent. 18Supervenerunt autem quidam ab Antiochia, et Iconio Iudaei: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse. 19Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. 20Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam, 21confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. 22Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt. 23Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam, 24et loquentes verbum Domini in Pergen, descenderunt in Attaliam: 25et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus, quod compleverunt. 26Cum autem venissent, et congregassent Ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset Gentibus ostium fidei. 27Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.