1Audierunt autem Apostoli, et fratres, qui erant in Iudaea: quoniam et Gentes receperunt verbum Dei. 2Cum autem ascendisset Petrus Ierosolymam, disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione, 3dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis? 4Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens: 5Ego eram in civitate Ioppe orans, et vidi in excessu mentis meae visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis summitti de caelo, et venit usque ad me. 6In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terrae, et bestias, et reptilia, et volatilia caeli. 7Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge Petre, occide, et manduca. 8Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. 9Respondit autem vox secundo de caelo: Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris. 10Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in caelum. 11Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo, in qua eram, missi a Caesarea ad me. 12Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. 13Narravit autem nobis, quomodo vidisset Angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Ioppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus, 14qui loquetur tibi verba, in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. 15Cum autem coepissem loqui, cecidit Spiritus sanctus super eos, sicut et in nos in initio. 16Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto. 17Si ergo eandem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum? 18His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et Gentibus poenitentiam dedit Deus ad vitam. 19Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Iudaeis. 20Erant autem quidam ex eis viri Cyprii, et Cyrenaei, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos, annunciantes Dominum Iesum. 21Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. 22Pervenit autem sermo ad aures ecclesiae, quae erat Ierosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. 23Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: 24quia erat vir bonus, et plenus Spiritu sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino. 25Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quaereret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. 26Et annum totum conversati sunt ibi in Ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli, Christiani. 27In his autem diebus supervenerunt ab Ierosolymis prophetae Antiochiam: 28et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quae facta est sub Claudio. 29Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus: 30quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabae, et Sauli.