1Testificor coram Deo, et Iesu Christo, qui iudicaturus est vivos, et mortuos, per adventum ipsius, et regnum eius: 2praedica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. 3Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, 4et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. 5Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Evangelistae, ministerium tuum imple. Sobrius esto. 6Ego enim iam delibor, et tempus resolutionis meae instat. 7Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. 8In reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum eius. Festina ad me venire cito. 9Demas enim me reliquit, diligens hoc saeculum, et abiit Thessalonicam: 10Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam. 11Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerio. 12Tychicum autem misi Ephesum. 13Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. 14Alexander aerarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera eius: 15quem et tu devita: valde enim restitit verbis nostris. 16In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. 17Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes Gentes: et liberatus sum de ore leonis. 18Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum caeleste, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. 19Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum. 20Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. 21Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. 22Dominus Iesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.