1Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitae, quae est in Christo Iesu: 2Timotheo charissimo filio, gratia, misericordia et pax a Deo Patre nostro, et Christo Iesu Domino nostro. 3Gratias ago Deo meo, cui servio a progenitoribus meis in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die 4desiderans te videre, memor lacrymarum tuarum, ut gaudio implear, 5recordationem accipiens eius fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te. 6Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum. 7Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. 8Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum eius: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei: 9qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia. 10Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium: 11in quo positus sum ego praedicator, et Apostolus, et magister Gentium. 12Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. 13Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Iesu. 14Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis. 15Scis enim hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Philetus, et Hermogenes. 16Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia saepe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit: 17sed cum Romam venisset, solicite me quaesivit, et invenit. 18Det illi Dominus invenire misericordiam a Deo in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.