1Igitur post haec consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Iuda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron. 2Ascendit ergo David, et duae uxores eius, Achinoam Iezraelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli: 3sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua: et manserunt in oppidis Hebron. 4Veneruntque viri Iuda, et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Iuda. Et nunciatum est David, quod viri Iabes Galaad sepelissent Saul. 5Misit ergo David nuncios ad viros Iabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos a Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. 6Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem: sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud. 7Confortentur manus vestrae, et estote filii fortitudinis: licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Iuda in regem sibi. 8Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, 9regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Iezrael, et super Ephraim, et super Beniamin, et super Israel universum. 10Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit: sola autem domus Iuda sequebatur David. 11Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David, imperans in Hebron super domum Iuda, septem annorum, et sex mensium. 12Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul de castris in Gabaon. 13Porro Ioab filius Sarviae, et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi in una parte piscinae, et illi ex altera. 14Dixitque Abner ad Ioab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Ioab: Surgant. 15Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Beniamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David. 16Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul: vocatumque est nomen loci illius: Ager robustorum, in Gabaon. 17Et ortum est bellum durum satis in die illa: fugatusque est Abner, et viri Israel a pueris David. 18Erant autem ibi tres filii Sarviae, Ioab, et Abisai, et Asael: porro Asael cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis, quae morantur in silvis. 19Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner. 20Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait: Tune es Asael? Qui respondit: Ego sum. 21Dixitque ei Abner: Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia eius. Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum. 22Rursumque locutus est Abner ad Asael: recede, et noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum. 23Qui audire contempsit, et noluit declinare: percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco: omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asael, et mortuus erat, subsistebant. 24Persequentibus autem Ioab, et Abisai fugientem Abner, sol occubuit: et venerunt usque ad Collem aquae ductus, qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon. 25Congregatique sunt filii Beniamin ad Abner: et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius. 26Et exclamavit Abner ad Ioab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos? 27et ait Ioab: Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum. 28Insonuit ergo Ioab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen. 29Abner autem et viri eius abierunt per campestria, tota nocte illa: et transierunt Iordanem, et lustrata omni Beth horon, venerunt ad castra. 30Porro Ioab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum: et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele. 31Servi autem David percusserunt de Beniamin, et de viris, qui erant cum Abner trecentos sexaginta, qui et mortui sunt. 32Tuleruntque Asael, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem: et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.