1Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Haphsiba. 2Fecitque malum in conspectu Domini, iuxta idola Gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israel. 3Conversusque est, et aedificavit excelsa, quae dissipaverat Ezechias pater eius: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam caeli, et coluit eam. 4Extruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Ierusalem ponam nomen meum. 5Et extruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini. 6Et traduxit filium suum per ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum. 7Posuit quoque idolum luci, quem fecerat in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium eius: In templo hoc, et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum. 8Et ultra non faciam commoveri pedem Israel de terra, quam dedi patribus eorum: si tamen custodierint opere omnia quae praecepi eis, et universam legem, quam mandavit eis servus meus Moyses. 9Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super Gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel. 10Locutusque est Dominus in manu servorum suorum Prophetarum, dicens: 11Quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas, super omnia quae fecerunt Amorrhaei ante eum, et peccare fecit etiam Iudam in immunditiis suis: 12propterea haec dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego inducam mala super Ierusalem et Iudam: ut quicumque audierit, tinniant ambae aures eius. 13Et extendam super Ierusalem funiculum Samariae, et pondus domus Achab: et delebo Ierusalem, sicut deleri solent tabulae: et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem eius. 14Dimittam vero reliquias hereditatis meae, et tradam eas in manus inimicorum eius: eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis: 15eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto, usque ad hanc diem. 16Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Ierusalem usque ad os: absque peccatis suis, quibus peccare fecit Iudam, ut faceret malum coram Domino. 17Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa quae fecit, et peccatum eius, quod peccavit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda? 18Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suae, in horto Oza: et regnavit Amon filius eius pro eo. 19Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset: duobus quoque annis regnavit in Ierusalem. nomen matris eius Messalemeth filia Harus de Ieteba. 20Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius. 21Et ambulavit in omni via, per quam ambulaverat pater eius: servivitque immunditiis, quibus servierat pater eius, et adoravit eas, 22et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini. 23Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua. 24Percussit autem populus terrae omnes, qui coniuraverant contra regem Amon: et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo. 25Reliqua autem sermonum Amon quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda? 26Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza: et regnavit Iosias filius eius pro eo.