1Anno vigesimo septimo Ieroboam regis Israel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iuda. 2Sedecim annorum erat cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Iechelia de Ierusalem. 3Fecitque quod erat placitum coram Domino, iuxta omnia quae fecit Amasias pater eius. 4Verumtamen excelsa non est demolitus: adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. 5Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae, et habitabat in domo libera seorsum: Ioatham vero filius regis gubernabat palatium, et iudicabit populum terrae. 6Reliqua autem sermonum Azariae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? 7Et dormivit Azarias cum patribus suis: sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David, et regnavit Ioatham filius eius pro eo. 8Anno trigesimo octavo Azariae regis Iuda, regnavit Zacharias filius Ieroboam super Israel in Samaria sex mensibus: 9et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres eius: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. 10Coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes: percussitque eum palam, et interfecit, regnavitque pro eo. 11Reliqua autem verborum Zachariae, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 12Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Iehu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. Factumque est ita. 13Sellum filius Iabes regnavit trigesimo novo anno Azariae regis Iuda: regnavit autem uno mense in Samaria. 14Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa: venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Iabes in Samaria, et interfecit eum, regnavitque pro eo. 15Reliqua autem verborum Sellum, et coniuratio eius, per quam tetendit insidias, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 16Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et terminos eius de Thersa. noluerant enim aperire ei: et interfecit omnes praegnantes eius, et scidit eas. 17Anno trigesimo nono Azariae regis Iuda regnavit Manahem filius Gadi super Israel decem annis in Samaria. 18Fecitque quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel cunctis diebus eius. 19Veniebat Phul rex Assyriorum in Thersam, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum eius. 20Indixitque Manahem argentum super Israel cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos: reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in Thersa. 21Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 22Et dormivit Manahem cum patribus suis: regnavitque Phaceia filius eius pro eo. 23Anno quinquagesimo Azariae regis Iuda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria biennio: 24et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. 25Coniuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliae, dux eius, et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob, et iuxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum, et interfecit eum, regnavitque pro eo. 26Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 27Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iuda regnavit Phacee filius Romeliae super Israel in Samaria viginti annis. 28Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. 29In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Aion, et Abel Domum, Maacha et Ianoe, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilaeam, et universam Terram Nephthali: et transtulit eos in Assyrios. 30Coniuravit autem, et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliae, et percussit eum, et interfecit: regnavitque pro eo vigesimo anno Ioatham filii Oziae. 31Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 32Anno secundo Phacee, filii Romeliae regis Israel, regnavit Ioatham filius Oziae regis Iuda. 33Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Ierusa, filia Sadoc. 34Fecitque quod erat placitum coram Domino: iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, operatus est. 35Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis: ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam. 36Reliqua autem sermonum Ioatham, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? 37In diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae, et Phacee filium Romeliae. 38Et dormivit Ioatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in Civitate David patris sui, et regnavit Achaz filius eius pro eo.