1Anno vigesimo tertio Ioas filii Ochoziae regis Iuda, regnavit Ioachaz filius Iehu super Israel in Samaria decem et septem annis. 2Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, et non declinavit ab eis. 3Iratusque est furor Domini contra Israel, et tradidit eos in manu Hazael regis Syriae, et in manu Benadad filii Hazael cunctis diebus. 4Deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus: vidit enim angustiam Israel, quia attriverat eos rex Syriae: 5et dedit Dominus salvatorem Israeli, et liberatus est de manu regis Syriae: habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius. 6Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Ieroboam, qui peccare fecit Israel, sed in ipsis ambulaverunt: siquidem et lucus permansit in Samaria. 7Et non sunt derelicti Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites, et decem currus, et decem millia peditum: interfecerat enim eos rex Syriae, et redegerat quasi pulverem in tritura areae. 8Reliqua autem sermonum Ioachaz, et universa quae fecit, et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 9Dormivitque Ioachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria: regnavitque Ioas filius eius pro eo. 10Anno trigesimo septimo Ioas regis Iuda regnavit Ioas filius Ioachaz super Israel in Samaria sedecim annis, 11et fecit quod malum est in conspectu Domini: non declinavit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, sed in ipsis ambulavit. 12Reliqua autem sermonum Ioas, et universa quae fecit, et fortitudo eius, quo modo pugnaverit contra Amasiam regem Iuda, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 13Et dormivit Ioas cum patribus suis: Ieroboam autem sedit super solium eius. Porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israel. 14Eliseus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est: descenditque ad eum Ioas rex Israel, et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius. 15Et ait illi Eliseus: Affer arcum, et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum, et sagittas, 16dixit ad regem Israel: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis, 17et ait: Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: Iace sagittam. Et iecit. Et ait Eliseus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam: percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam. 18Et ait: Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: Percute iaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset, 19iratus est vir Dei contra eum, et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem: nunc autem tribus vicibus percuties eam. 20Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno. 21Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et proiecerunt cadaver in sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos. 22Igitur Hazael rex Syriae afflixit Israel cunctis diebus Ioachaz: 23et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Iacob: et noluit disperdere eos, neque proiicere penitus usque in praesens tempus. 24Mortuus est autem Hazael rex Syriae, et regnavit Benadad filius eius pro eo. 25Porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazael, quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure praelii, tribus vicibus percussit eum Ioas, et reddidit civitates Israel.