1Athalia vero mater Ochoziae, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium. 2Tollens autem Iosaba filia regis Ioram, soror Ochoziae, Ioas filium Ochoziae, furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem eius de triclinio: et abscondit eum a facie Athaliae ut non interficeretur. 3Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini: porro Athalia regnavit super terram. 4Anno autem septimo misit Ioiada, et assumens centuriones, et milites introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis foedus: et adiurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis: 5et praecepit illis, dicens: Iste est sermo, quem facere debetis: 6Tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubias domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Seir, et tertia pars sit ad portam, quae est post habitaculum scutariorum: et custodietis excubias domus Messa. 7Duae vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem. 8Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris: si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur: eritisque cum rege introeunte et egrediente. 9Et fecerunt centuriones iuxta omnia, quae praeceperat eis Ioiada sacerdos: et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Ioiadam sacerdotem. 10Qui dedit eis hastas, et arma regis David, quae erant in domo Domini. 11Et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextera, usque ad partem sinistram altaris, et aedis, circum regem. 12Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium: feceruntque eum regem, et unxerunt: et plaudentes manu, dixerunt: Vivat rex. 13Audivit autem Athalia vocem populi currentis: et ingressa ad turbas in templum Domini, 14vidit regem stantem super tribunal iuxta morem, et cantores, et tubas prope eum, omnemque populum terrae laetantem, et canentem tubis: et scidit vestimenta sua, clamavitque: Coniuratio, coniuratio. 15Praecepit autem Ioiada centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos: Non occidatur in templo Domini. 16Imposueruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, iuxta palatium, et interfecta est ibi. 17Pepigit ergo Ioiada foedus inter Dominum et populum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum. 18Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt aras eius, et imagines contriverunt valide: Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini. 19Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terrae, deduxeruntque regem de domo Domini: et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum. 20Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit: Athalia autem occisa est gladio in domo regis. 21Septemque annorum erat Ioas, cum regnare coepisset.