1Incipimus iterum nosmetipsos commendare? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis? 2Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur, et legitur ab omnibus hominibus: 3manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. 4Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum: 5non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est: 6qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. 7Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi propter gloriam vultus eius, quae evacuatur: 8quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? 9Nam si ministratio damnationis in gloria est: multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria. 10Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. 11Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est. 12Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur: 13et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in faciem eius, quod evacuatur, 14sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum, (quoniam in Christo evacuatur) 15sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. 16Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. 17Dominus autem Spiritus est: Ubi autem Spiritus Domini: ibi libertas. 18Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.