1Omnis autem populus Iuda filium eius Oziam annorum sedecim, constituit regem pro Amasia patre suo. 2Ipse aedificavit Ailath, et restituit eam ditioni Iuda, postquam dormivit rex cum patribus suis. 3Sedecim annorum erat Ozias cum regnare coepisset, et quinquagintaduobus annis regnavit in Ierusalem, nomen matris eius Iechelia de Ierusalem. 4Fecitque quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia, quae fecerat Amasias pater eius. 5Et exquisivit Dominum in diebus Zachariae intelligentis et videntis Deum: cumque requireret Dominum, direxit eum in omnibus. 6Denique egressus est, et pugnavit contra Philisthiim, et destruxit murum Geth, et murum Iabniae, murumque Azoti: aedificavit quoque oppida in Azoto, et in Philisthiim. 7Et adiuvit eum Deus contra Philisthiim, et contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal, et contra Ammonitas. 8Appendebantque Ammonitae munera Oziae: et divulgatum est nomen eius usque ad introitum Aegypti propter crebras victorias. 9Aedificavitque Ozias turres in Ierusalem super portam anguli, et super portam vallis, et reliquas in eodem muri latere, firmavitque eas. 10Extruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus, quam in eremi vastitate: vineas quoque habuit et vinitores in montibus, et in carmelo: erat quippe homo agriculturae deditus. 11Fuit autem exercitus bellatorum eius, qui procedebant ad praelia sub manu Iehiel scribae, Maasiaeque doctoris, et sub manu Hananiae, qui erat de ducibus regis. 12Omnisque numerus principum per familias virorum fortium, duorum millium sexcentorum. 13Et sub eis universus exercitus trecentorum et septem millium quingentorum: qui erant apti ad bella, et pro rege contra adversarios dimicabant. 14Praeparavit quoque eis Ozias, id est, cuncto exercitui, clypeos, et hastas, et galeas, et loricas, arcusque et fundas ad iaciendos lapides. 15Et fecit in Ierusalem diversi generis machinas, quas in turribus collocavit, et in angulis murorum ut mitterent sagittas, et saxa grandia: egressumque est nomen eius procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus, et corroborasset illum. 16Sed cum roboratus esset, elevatum est cor eius in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum: ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis. 17Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos, et cum eo Sacerdotes Domini octoginta, viri fortissimi, 18restiterunt regi, atque dixerunt: Non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino, sed Sacerdotum, hoc est, filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium: egredere de sanctuario, ne contempseris: quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo. 19Iratusque Ozias, tenens in manu thuribulum ut adoleret incensum, minabatur Sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte eius coram Sacerdotibus, in domo Domini super altare thymiamatis. 20Cumque respexisset eum Azarias pontifex, et omnes reliqui Sacerdotes, viderunt lepram in fronte eius, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus, acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini. 21Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam eiectus fuerat de domo Domini. Porro Ioatham filius eius rexit domum regis, et iudicabat populum terrae. 22Reliqua autem sermonum Oziae priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos, propheta. 23Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum, eo quod esset leprosus: regnavitque Ioatham filius eius pro eo.