1Vigintiquinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset, et vigintinovem annis regnavit in Ierusalem, nomen matris eius Ioadau de Ierusalem. 2Fecitque bonum in conspectu Domini: verumtamen non in corde perfecto. 3Cumque roboratum sibi videret imperium, iugulavit servos, qui occiderant regem patrem suum, 4sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in Libro legis Moysi, ubi praecepit Dominus, dicens: Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur. 5Congregavit igitur Amasias Iuda, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Iuda, et Beniamin: et recensuit a viginti annis sursum, invenitque triginta millia iuvenum, qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum: 6Mercede quoque conduxit de Israel centum millia robustorum, centum talentis argenti. 7Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel: non est enim Dominus cum Israel, et cunctis filiis Ephraim: 8quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est et adiuvare, et in fugam convertere. 9Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quae dedi militibus Israel? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura. 10Separavit itaque Amasias exercitum, qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum: at illi contra Iuda vehementer irati, reversi sunt in regionem suam. 11Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in Vallem salinarum, percussitque filios Seir decem millia. 12Et alia decem millia virorum ceperunt filii Iuda, et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae, praecipitaveruntque eos de summo in praeceps, qui universi crepuerunt. 13At ille exercitus, quem remiserat Amasias ne secum iret ad praelium, diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque ad Bethoron, et interfectis tribus millibus, diripuit praedam magnam. 14Amasias vero post caedem Idumaeorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum. 15Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos, qui non liberaverunt populum suum de manu tua? 16Cumque haec ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce ne interficiam te. Discedensque propheta, Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te, quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo. 17Igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio, misit ad Ioas filium Ioahaz filii Iehu, regem Israel, dicens: Veni, videamus nos mutuo. 18At ille remisit nuncios, dicens: Carduus, qui est in Libano, misit ad cedrum Libani, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem: et ecce bestiae, quae erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum. 19Dixisti: Percussi Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam: sede in domo tua, cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Iuda tecum? 20Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom. 21Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi praebuere conspectus: Amasias autem rex Iuda erat in Bethsames Iuda: 22corruitque Iuda coram Israel, et fugit in tabernacula sua. 23Porro Amasiam regem Iuda, filium Ioas filii Ioahaz, cepit Ioas rex Israel in Bethsames, et adduxit in Ierusalem: destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis. 24Omne quoque aurum, et argentum, et universa vasa, quae repererat in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae, necnon et filios obsidum reduxit in Samariam. 25Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda, postquam mortuus est Ioas filius Ioahaz rex Israel, quindecim annis. 26Reliqua autem sermonum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in Libro regum Iuda et Israel. 27Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Ierusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt, et interfecerunt eum ibi. 28Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in Civitate David.