1Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo, et invaluit contra Israel. 2Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iuda, quae erant vallatae muris. Praesidiaque disposuit in terra Iuda, et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater eius. 3Et fuit Dominus cum Iosaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis: et non speravit in Baalim, 4sed in Deo patris sui, et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israel. 5Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda munera Iosaphat: factaeque sunt ei infinitae divitiae, et multa gloria. 6Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit. 7Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanael, et Michaeam ut docerent in civitatibus Iuda: 8et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asael quoque, et Semiramoth, et Ionathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Ioran Sacerdotes, 9docebantque populum in Iuda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Iuda, atque erudiebant populum. 10Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quae erant per gyrum Iuda, nec audebant bellare contra Iosaphat. 11Sed et Philisthaei Iosaphat munera deferebant, et vectigal argenti, Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem. 12Crevit ergo Iosaphat, et magnificatus est usque in sublime: atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium, urbesque muratas. 13Et multa opera paravit in urbibus Iuda: viri quoque bellatores, et robusti erant in Ierusalem, 14quorum iste numerus per domos atque familias singulorum: In Iuda princeps exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia. 15Post hunc Iohanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia. 16Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium. 17Hunc sequebatur robustus ad praelia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia. 18Post istum etiam Iozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum. 19Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in urbibus muratis, in universo Iuda.